monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33 > 22 > 92 > 12 > 16 > 120 > 10 > 21 > 116 > sectio > 4 > HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII. > 71
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Octo Decadas Novo Testamento Convenientes <<<     >>> in Psalmum LXXII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXI

1 Salomon interpretatur pacificus. Quis est autem revera pacificus, nisi Dominus Christus, qui hominem diaboli versutia deceptum, ad Creatoris sui revocavit obsequium, fecitque colere salutis principem, qui sequebatur miserrimus mortis auctorem? Ipse enim Mediator Dei et hominum hodieque interpellat pro nobis; quem revera dicere nos recte pacificum ipsius verba testantur cum dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Sed pax ista non est quam bella disturbent, non est quam inquietudo ulla concutiat; sed imperturbata semper atque aeterna manens, nullius inimici contrarietate dissolvitur. Ipsa est de qua propheta dicit: Dabo vobis solatium verum, pacem super pacem.
2 Divisio psalmi.
3 Per totum psalmum propheta loquens, adventum significat Domini Salvatoris; in una eademque persona modo humanitatem eius, modo divinitatem alternis partibus evidenter ostendens. In prima parte verba facit ad Patrem, iudicium Filio petens ad populos iudicandos, quod tamen praedestinatum ante saecula esse cognoscitur. Secunda, in iudicio Domini filios pauperum dicit esse salvandos, et humiliandam diaboli sine dubitatione superbiam. Nam et ipsum quoque Virginis partum per quasdam similitudines mirabiliter cognoscitur indicare. Tertia parte refert quae bona contigerint de Spiritu sancto, et Maria Virgine, nato Domino Christo. Quarta ab omnibus regibus dicit adorandum, quia humanum genus a diaboli potestate liberavit. Quinta pronuntiat, quoniam humanis oculis visus, firmamentum fuit credentium, et provectus sine dubitatione iustorum. Sexta aeterno Domino totius mundi consensu laudes perhibet esse solvendas. Septima hymnum Domino Christo iucundissima devotione persolvit. Sic Novi Testamenti clarum manifestumque initium per huius psalmi seriem constat expressum.
4 Expositio psalmi.
5 (Vers. 1.) Deus, iudicium tuum Regi da, et iustitiam tuam Filio Regis. Cum dicitur, Deus, non videtur hoc nomen aliquam designasse personam; sed quoniam sequitur, da Filio, certissime Pater invocatus esse cognoscitur. Illud enim nomen relativum est, et hoc, quod non dicit, indicat; sicut servi appellatione sentitur et dominus. Scire autem debemus ad distinguendas declarandasque personas sanctae Trinitatis sola haec nomina posse sufficere. Nam cum dixeris, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, plenissime sanctae Trinitatis visus es declarasse personas. Haec enim nomina in sancta Trinitate sola sunt propria; caetera vero, id est natura, potestas, aeternitas, omnipotentia, et his similia probantur esse communia. Quapropter beatissimus propheta desiderio glorioso flammatus, petit a Patre iudicium dari Filio, quod sciebat esse venturum; sicut in Evangelio legitur: Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Iudicium enim dictum est quasi iuris dicium, id est quod in eo ius dicatur. Et ut veracissima probaretur esse petitio, eadem iterum sequenti commate geminavit. Hoc est enim quod dicit, et iustitiam tuam Filio Regis, quod superius ait: Iudicium tuum Regi da. Quod in Scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter invenis esse repetitum; sicut est illud: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos [Psal. II, 4]; et illud: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Psal. XVIII, 2]. Nam et sequens versus eodem modo depromitur. Quae figura dicitur epimone, id est repetitio crebra sententiae, quoties una res ad inculcandam causam diversis sermonibus iteratur. Meminisse autem debemus, quotiescunque aut ipse Dominus Christus sibi petit dari, aut alter ut ei concedatur expostulat, naturam humanitatis evidenter ostendi. Caeterum Verbum omnipotens cum totum habeat Patris, nihil sibi indiget dari, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia Patris mea sunt [Ioan. XVI, 15].
6 (Vers. 2.) Iudicare populum tuum in tua iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Exponit causam quare petiverit Filio iudicium dari, scilicet, ut iudicet orbem terrarum per iustitiam Patris, quam tamen et Filii esse non dubium est. Nam ideo dicit Patri, in tua iustitia, ne quis ausu sacrilego discrepare sibimet in aliquo sanctam aestimet Trinitatem. Sequitur, et pauperes tuos in iudicio. Dicit etiam pauperes Patris, dum et Christi Domini esse declarentur; ut idem intelligatur in illa maiestate nihil potestatis esse divisum, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia quae habet Pater mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Pauperes ergo Dei sunt qui, mundana superbia derelicta, humilitati se per omnia tradiderunt. Nam et si pauper superbiat, non est Dei pauper; et si locuples humilitatem diligat, non est saeculi dives. Voluntates enim talium sunt inspiciendae, non nomina.
7 (Vers. 3.) Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. Per montes significari frequenter diximus apostolos et prophetas, qui ad superna firmiter elevati coelesti gratiae proximantur. Isti ergo tales pacem, id est Christum suscipiant fideli populo praedicandum. Ipse est enim Domini populus qui ei credidit, et spirituali se conversatione tractavit. Sequitur, et colles iustitiam. Colles dicit inferiori gradu caeteros beatos, qui recte Domini videntur praedicare mandata. Nam et pacem (quod superius dixit) Dominum significat Salvatorem; et iustitiam, eum ipsum sine dubitatione designat; sicut et alibi legitur: Iustitia et pax osculatae sunt [Psal. LXXXIV, 11]. Pax enim vere dicitur, quia per ipsum homo reconciliatus est Deo; Iustitia, quoniam orbem terrarum sub aequitate iudicabit, qui etiam diabolum per iustitiam magis quam potentiae virtute superavit.
8 (Vers. 4.) In sua iustitia iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem. Hactenus optando locutus est, nunc veniens ad secundam partem prophetiae virtute, quae sint adventu Domini praestanda, diversarum parabolarum pulcherrima varietate commemorat. Nam cum superius dixerit Patri, in tua iustitia, nunc dicit de Filio, in sua iustitia; ut firmiter teneas nihil ibi esse aut discrepans aut divisum; sed quae est Patris, ipsa est et Filii sine dubitatione iustitia. Nam et aliter potest intelligi. Pauperes Christi saeculi istius iudicio esse probantur abiecti, dum et a testimoniis remoti sunt, et a consessu honorabili submoventur. Deus autem pauperes non in humana, sed in sua iustitia iudicabit, quia ipsos magis elegit, quos mortalitas superba despexit. Addidit quoque, populi, ubi subaudiendum est fidelis. Non enim quoscunque pauperes Dominus elegit, sed quales ipse dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Sequitur, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes Christi sunt apostoli vel prophetae, qui mundi istius opulentiam electa Domini paupertate contempserunt, de quo scriptum est: Qui cum dives esset, pauper factus est propter nos [II Cor. VIII, 9]. Quorum filii sunt populi Christiani; eorum enim praedicatione generati sunt, quibus docentibus credere meruerunt, sicut Apostolus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19]; et iterum: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui [I Cor. IV, 15]. Hos ergo salvos faciet, quos filios apostolorum esse cognoverit. Adiecit, et humiliabit calumniatorem. Calumniatorem diabolum significat, superbum, crudelem, insatiabilem, malorum omnium principem. Discutiamus enim quare dictus est calumniator. K litteram iudices antiqui damnationibus affigebant; et quoniam crudelis impugnator condemnationibus favet alienis, K litterae militem calumniatorem appellare voluerunt. Calumniator itaque est qui innocentiam alienam in reatum nititur exquisita machinatione perducere; quod diabolo congrue videtur aptatum, qui humanum genus suis fraudibus tot saeculis probatur impetere [ms. A., impedire] Quid enim plus calumniosum quam auctorem esse criminum, et culturam sibi velle vindicare terrarum? Hunc enim spiritualem tyrannum humiliabit Dominus, quando illo cum perfidis damnato, fideles se viderint regnare cum Christo.
9 (Vers. 5.) Et permanebit cum sole, et ante lunam, in saeculum saeculi. Hic honor sanctae incarnationis exponitur, quae permanet unita cum Verbo; sedet enim ad dexteram Patris, regnans in gloria sempiterna. Sol quippe legitur Verbum Patris, Filius Dei, qui Deus homo, unus ex duabus et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet Christus; de ipso enim dicturi sunt impii: Sol non ortus est nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis [Sap. V, 6]. Sequitur, et ante lunam in saeculum saeculi; subaudiendum quod superius dixit, permanebit. Permanet vero Christus ante lunam, scilicet ante conspectum Ecclesiae, quem cordis semper luminibus contuetur. Luna enim Ecclesiae merito comparatur, quae nativum non habet splendorem, sed a sole certis modis suscipit lumen; quod astronomi inter alia diligenter exponunt. Mirum prorsus et altius stupendum tot siderum cursus, tam ingentium rerum arduas subtilesque mensuras munere Creatoris usque ad humanam potuisse pervenire notitiam. Sic ergo Ecclesia a vero illo Creatore mensurate suscepit lumen, quae modo persecutionibus videtur imminui, iterumque tranquillitate recepta, clarissimi luminis hilaritate completur. Nam quod dixit, in saeculum saeculi, tempus indicat omnino perpetuum, sicut legitur: Et regni eius non erit finis [Isai. IX, 7].
10 (Vers. 6.) Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Hic ipsum mysterium gloriosae nativitatis exponitur. Nam Dominus ille virtutum ante cuius conspectum terra tremefacta concutitur, omnis creatura turbatur, cum non potest ullatenus sustineri, quando se mavult manifesta potestate cognosci, voluit leniter in utero virginali sine aliquo strepitu, tanquam pluvia in vellus agnae descendere; ut virtutem suam hinc magis ostenderet, si illam ineffabilem potentiam temperasset; sicut dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philip. II, 6, 7]. Sed consideremus tantae rei qualis similitudo sit posita. Vellera lanae sunt ovium, quae sic aquam recipiunt, ut nulla divisione rumpantur, et iterum sic reddunt, ut in suis integritatibus perseverent. Audite, si qui adhuc estis increduli, et pudeat hoc de summa Divinitate non credere, quod videtis minimas creaturas indicare. Sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram; scilicet quae in modum roris summa lenitate descendunt. Haec si pura mente consideres, haesitationem de partu Virginis non habebis. Illud enim ingens miraculum, ut sine aliqua dubitatione credi possit, exemplo duplici comprobavit. Hic Ambrosius ille quaedam Ecclesiae candela mirabili fulgore lampavit, dicens [Tom. V, hym. 24]: Veni, Redemptor gentium, Ostende partum Virginis, Miretur omne saeculum, Talis decet partus Deum. Unde etiam beatissimi papae Leonis corusco similis sermo resplenduit. Ait enim (Epist. 10, ad Flaviam, cap. 2): Conceptus est quippe de Spiritu sancto intra uterum Virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Digni Patres, et pontificatus arce pollentes, quorum suavissima doctrina sermonum tantum valuit declarare miraculum [ms. A., mysterium].
11 (Vers. 7.) Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Nunc venit ad tertiam partem, in qua per ordinem describuntur, in ortu suo Dominus qualia quantaque praestiterit. Intelligamus ergo quod dixit: Orietur iustitia, quasi ante non fuerit, quae semper adoranda [ms. A., in adoranda] maiestate regnavit. Sed orietur dicit ex tempore sanctae incarnationis, quando erat partu Virginis nascitura. Iustitia enim Verbum Patris est, quod omnem creaturam et tempora fecit universa; de quo legitur: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV, 12]. Addidit, et abundantia pacis, donec extollatur luna; et hic quoque subaudiendum est, orietur. Abundantia ergo pacis est, dum religio Christianorum toto orbe dilatatur. Donec extollatur luna, dixit, id est quandiu protendatur et augeatur Ecclesia, aut constitutus praedestinatorum numerus compleatur.
12 (Vers. 8.) Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Dominabitur, dixit, cultu religionis latius innotescit utique Dominus Christus, de quo superiora canunt, et inferiora dictura sunt. Istud autem ad Salomonem filium David omnimodis non potest pertinere, qui tantum in gente Iudaea rex fuisse cognoscitur. Mare enim Oceanum debemus advertere, qui aream totius terrae (sicut quidam dicunt) limbo suo circumactus includit. Nam si maria ista nostratia velis intelligere, totius mundi ambitum, quem versus iste significat, non praevalebis advertere. Sequitur, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Pulchra quidem brevitas, sed ingentia nobis sacramenta profudit. A flumine, a Iordane dicit, unde per totum orbem terrarum saluberrima regula sacri baptismatis emanavit. Hoc autem per figuram periphrasis dictum est, id est per circuitum, totius mundi ambitum per maria fluviumque significans.
13 (Vers. 9.) Coram illo procident Aethiopes; et inimici eius terram lingent. Aethiopes peccatores populos debemus advertere; nam sicut illi teterrimo corio vestiuntur, ita animae delinquentium scelerum obscuritate tenebrantur. Ergo isti Aethiopes, qui sunt peccatores, ante illum procidunt, quando se poenitentiae humilitate prosternunt. Adiecit, et inimici eius terram lingent. Illos quibus est Domini miseratione parcendum, coram ipso dixit procidere. Isti autem Iudaei pertinaces inimici nominantur, qui in sua obstinatione mansuri sunt. Quae ergo illis est poena? Terram lingunt, id est terram sapiunt; hoc enim sapit unicuique quod lingit: quibus in modum serpentis humus est esca poenalis. Hoc ad humilitatem ipsius iuste dicimus esse referendum, quoniam qui Christum Deum credere noluerunt, tali ultione damnandi sunt.
14 (Vers. 10.) Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Tharsis, referente Patre Hieronymo (In Isai. cap. XXIX, vers. 1), interpretatur contemplatio; quod ad fideles referendum esse non dubium est, qui in divina contemplatione defixi sunt. Reges ergo Tharsis, id est dominatores vitiorum, dona offerunt Domino, quando ei probantur animo servire devoto. Insulae vero sunt, qui circumfluentia mundi vitia a suis corporibus excluserunt, nec dominatur in eis mare mundanum, quod perfidorum cordibus constat infusum. Insula enim dicta est, eo quod in salo sit posita. Ipsi sunt ergo puri pectoris munera, quae divinis altaribus offeruntur, ipsum sacrificium quod Dominus suaviter assumit oblatum. Sequitur, reges Arabum et Saba dona adducent. Arabia ponitur pro hominibus suavi et terrena se delectatione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus sensum narium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas illecebris saecularibus invitantur. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et iucundis odoribus sit referta, suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona virtutum. Quod autem dicit, adducent, ad ipsos respicit offerendos; quia post adventum Domini pecudum sacrificia cessaverunt.
15 (Vers. 11.) Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Venit ad quartum membrum, ubi adorandum Dominum a cunctis gentibus dicit, et beneficia ipsius subter exponit. Per omnes reges, cunctas nos voluit intelligere nationes; quia nulla gens est quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem. Et ideo ne tantum de regibus adverteres dictum, addidit, omnes gentes servient ei; scilicet quae per universum mundum et linguis dividuntur et patriis. Sic Donati perfidia noscitur esse convicta, qui localem putat Ecclesiam, quam per totum orbem constat esse diffusam. Et intuere quia dixit, reges adorabunt, qui putantur adorandi; gentes autem servire, quae terrenos dominos habere noscuntur.
16 (Vers. 12.) Quia liberavit pauperem a potente, et inopem cui non erat adiutor. Causam reddit quare Domino Christo ab universis gentibus serviatur: quia pauperem, id est fidelem populum a potente diabolo liberavit, quem supra calumniatorem dixit; hunc alio loco fortem nominat, sicut est istud Evangelii: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem [Matth. XII, 29]. Quae vocabula malitiam eius significant, non honorem, nefandam astutiam, non laudabilem principatum. Sequitur, et inopem cui non erat adiutor. Et hic subaudiendum est a communi liberavit. Inopem vero diximus plus esse quam pauperem, qui opem non habet vitae, nec sua praevalet facultate subsistere. Hos ergo liberavit Dominus Christus, dum veniens in hunc mundum diaboli iustissime pressit astutiam, et inopiae humani generis spiritua is affluentiae gratis dona concessit. Merito ergo subiunxit, cui non erat adiutor, quia humanum genus ad idolorum culturam exsecranda se superstitione contulerat. Et quid ab eis adiuvari poterat, quae vel sensum pecudum non habebant?
17 (Vers. 13.) Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Cum dicit, parcet, generaliter omnes peccatores ostendit. Illis ergo parcitur qui in aliquo reatu detinentur. Parcet ergo et electis suis, qui licet sancta conversatione resplendeant, aliqua sibi tamen egent dimitti. Sed ne putaretur usque ad hoc tantum Dominum parcere, ut a tormentis debitis pauperes liberaret, addidit, animas pauperum salvas faciet; ut quibus dimittit peccata, eis et praemia futura concedat. Ipsi enim salvi fient, qui regnum Dei possidebunt. Unde nec istud potest congruere Salomoni, ut animas salvas faceret, quod soli Divinitati certum est convenire.
18 (Vers. 14.) Ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum, et praeclarum nomen eorum coram ipso. Usurae ab usu appellatae sunt, quae creditae pecuniae semper procurant augmentum. Sic in peccato versantibus usura crescit malorum, quando quod in temporali conversatione delinquunt, in aeterna calamitate recipiunt. Ab istis ergo usuris, vel ab ipsa obligatione peccati liberantur fideles animae, quando per poenitentiam redduntur divinis muneribus absolutae. Sequitur, et praeclarum nomen eorum coram ipso. Revera praeclarum nomen, ut Christiani dicantur, ut de suo Rege resplendeant, et accepta vocabuli dignitate glorientur. Quod tamen Isaias increpans Iudaeos praecinuisse dignoscitur, dicens: Interficiet vos Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio [Isai. LXV, 15], utique Christianos. Addidit etiam, coram ipso, quoniam ante ipsum et in ipsius regno victuri sunt. Felix praesentia ante Deum semper esse, quem iam non formides offendere. Adde quod tale praemium est illum videre, ad quem nullo modo possit nunc vel ipsa cogitatio pervenire. Sic in istis paucissimis verbis felicitatis illius, quamvis tectum, aliquod tamen nobis designatur indicium.
19 (Vers. 15.) Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent eum. Ecce iam praedictae visionis quintus est modus, ubi praesentiam Domini contulisse dicit fidei votum, et firmamenta terrarum. Nam cum dicit, et vivet, aeternitatem eius maiestatis ostendit; sicut in Veteri Testamento crebro legitur: Vivit Dominus. Vivit ergo non creaturae cuiusquam vita, qua vel angeli potiuntur, sed beatitudine singulari, qua sola Trinitas sancta perfruitur. Sequitur, et dabitur ei de auro Arabiae. Aurum Arabiae prae caeteris terris fertur esse purissimum, et summo splendore pretiosum. Quod bene ad sapientiam refertur, quoniam legimus: Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum [Prov. VIII, 10]. De ista ergo sapientia quae per aurum Arabiae significatur, dabitur Domino munus, cum ad eum devoti purgatissimo corde pervenerint. Sive magorum munera fortasse significat, quae merito auro Arabiae comparantur, quoniam puritate cordis oblata sunt. Antiqui aureum colorem pulcherrimum vocaverunt; et ideo aurum ab aura dictum esse voluerunt, quod nimis gratissimo colore resplendeat. Nam hodieque aureum dicimus, quod pulchrum volumus aestimare. Sequitur, et adorabunt de ipso semper. Hoc ad humanitatem ipsius constat referri, quando ore proprio quemadmodum oraretur instituit. Notum est enim dominicae orationis beneficium, quo utitur semper Ecclesia, quam sanctissimus Pater Cyprianus Carthaginiensis antistes et martyr, primus exponens, brevitatem illam profundissimam mirabili eloquentiae decore dilatavit. Adiecit, tota die benedicent eum. Tota die, totius vitae nostrae tempus ostendit, quae merito dies dicitur, quia fidelium corda nullis tenebris obcaecantur.
20 (Vers. 16.) Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus eius. Summa montium excellentiam significant prophetarum, quos frequenter dicimus accipi debere pro montibus. Firmamentum autem istorum montium est utique Dominus Christus, quoniam quod per illos de ipso praedictum est, eodem veniente constat impletum. Sequitur, superextolletur super Libanum fructus eius. Quia superius sanctos Dei montibus comparavit, et ipse est mons montium; hic electus est mons, cuius fructus comparetur Domino Christo. In Libano siquidem (sicut saepe diximus) cedri nascuntur eximiae, summaque proceritate pollentes. Sed quid potest fructibus Domini simile reperiri, a quo sancti producuntur excelsi? Neque enim tale est, quamvis proceras arbores in quamlibet altitudinem crescere, vel nubila tangere, quale beatos [ad coelestis regni gaudia pervenire.
21 (Vers. 17.) Et florebunt de civitate sicut fenum terrae: sit nomen eius benedictum in saecula. Nonnullam videtur facere quaestionem, quia fenum terrae nunc aeternae vitae simile facit, quod frequenter impiis legitur comparatum; quod omnino non debet permovere. Sicut enim dicitur Christus leo, quia potens rex ferarum est; ex alia vero parte diabolus intelligitur leo, quia ferox et truculentus esse dignoscitur; ita et fenum, quia primitivus terrae fructus est, virens atque gratissimus, sanctis Domini non incongrue comparatur: ex illa vero parte qua cito arescit et succiditur, peccatoribus iure similatur. Ita fit ut diversis qualitatibus inspectis, una eademque res aptissime [ed., diversimode] comparetur. Florebunt ergo de civitate iusti, id est de Ecclesia Dei, sicut fenum terrae, cuius non aetas sanctis, sed decora viriditas comparatur. Et inspiciendum quod dicit, de civitate florebunt, non in civitate, quia de ista civitate huius saeculi, in illa florebunt beatitudine sempiterna. Hic enim tribulationibus afficiuntur, ut ibi perpetua gratulatione coronentur. Sequitur, sit nomen eius benedictum in saecula. Postquam descripsit beatitudinem sanctorum, revertitur ad laudem Domini, quo illi beati sunt; ac si diceret: In aeternum glorificetur Deus, qui aeternam gloriam praestaturus agnoscitur.
22 (Vers. 18.) Ante solem permanet nomen eius; et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum. Ianua sextae partis aperitur, ubi et aeternitas Domini significatur, et terrarum omnium generale servitium. Et ne sanctum Dei Filium temporalem aliquis blasphema cogitatione sentiret, ante omnem creaturam nomen eius permanere professus est, sicut Evangelium dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum [Ioan. I, 1, 2]. Ecce nomen eius quod permanet in aeternum. Nam ut illud Verbum intelligas, quod est positum ante solem, sequitur, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibidem, 3). Vides ergo nomen eius exstitisse ante creaturas universas; quippe qui creator est omnium. Nomen enim dictum est, quod notam rem faciat. Hic solem pro omnibus creaturis ponit, quia conspectibus nostris gratior elucescit. Haec est enim species schematis synecdoche, quae significat a parte totum. Sequitur, benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso, Domino Christo dicit; sicut et Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae [Gen. XXII, 18]. Et quia tribus nominavit, ne hoc de paucis gentibus intelligere potuisses, quae sub hoc nomine populum habuerunt divisum, addidit, omnes gentes magnificabunt eum. Magnificabunt eum dicit, laudabunt utique significat. Nam illum quis potest facere grandiorem, cui omnes virtutes summitatesque deserviunt? Sed illum praedicando nos magnificamur, quia ipsius laude proficimus. Hoc enim ad praeconium Deitatis eius dici nulla potest perversitas diffiteri.
23 (Vers. 19.) Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus. Septima vero pars, quae superest, introitur, ubi decursis omnibus Dominus Christus magna exsultatione laudatur. Quando Dominum praedicamus, benedicere quidem illum dicimur, non quod per nos aut sanctificetur, aut crescat; sed cum nos ille sua benedictione sanctificat, tunc et tuitio provenit, et augmenta procedunt. Et qui sit iste dominus per quintam speciem definitionis evidenter insinuat: Deus Israel, id est Deus universae terrae; sicut alius propheta dicit: Qui eruit te, Deus Israel, ipse Deus universae terrae vocabitur [Isai. LIV, 5]. Addidit, qui facit mirabilia magna solus, quia nullo indiget adiutore. Nam licet et angeli et multi iusti miracula faciant, non soli, sed Domino iuvante, perficiunt.
24 Vers 20. Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum, et in saeculum saeculi; et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat. Superiore versu Deum dicit esse benedictum; secundo nomen maiestatis eius, scilicet quia de Christo dicti sunt Christiani, quod vocabulum totius orbis terminum sacra veneratione complevit. Nam sicut ipse aeternus est, ita et nominis eius praeconia perseverant. Nam quod sequitur, et replebitur maiestate eius omnis terra, sanctos dicit, qui ipsius clarificatione repleti sunt. Terram enim hic omnem fidelem debemus accipere, qualem revera Dominus replere dignatur. Adiecit, fiat, fiat. Optantis est quidem dicere fiat, sed nimium desiderantis ipsum repetere. Quod magis ad mysterium aliquorum psalmorum positum debemus advertere, non (sicut aliquibus visum est) libri unitatem ad multas perducere sectiones. Magnificus psalmus, quem geminata vota secuta sunt; adventus enim Domini omnino debuit desideranter optari.
25 Conclusio psalmi.
26 Perpendamus, auditores eximii, contra Eutychis et Nestorii bella nefaria olim nobis arma rectae fidei fuisse provisa; ut in duabus naturis verissimis atque perfectis in una persona existere et permanere credatur Deus, Dei Filius, Dominus Iesus Christus: ne ad eos comprimendos laborare possimus, qui tantae auctoritatis robore commonemur. Nam cum utramque naturam in hoc psalmo reperiamus expressam, Eutychis pravum dogma unam naturam defendentis expellitur. Cum vero una persona Christi Domini praedicatur, Nestorii venena damnantur, quia cum hic psalmus duas operationes dicat, unam tamen Domini Christi cognoscitur praedicare personam. Non enim quidquam plurali numero dixit, quia unum Filium credi voluit. Ipse est enim qui ex Patre ante saecula natus est, qui in utero Virginis carnem nostrae mortalitatis assumpsit, homousion Patri secundum divinitatem, homousion quoque nobis secundum humanitatem, invisibilis deitate, factus est humanitate visibilis. Pati homo propter nos dignatus est, per se impassibilis Deus, non summitatem divinitatis imminuens, sed humilitatem carnis exaltans. Hoc sancta prophetia dicit, hoc Evangeliorum frequenter textus insinuat, hoc per totum mundum beata canit Ecclesia, ut a catholica fide ille cognoscatur extraneus, qui tali non fuerit stabilitate fundatus. Memento praeterea quod hic quartus est psalmus ex his quos de duabus naturis locuturos esse praediximus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Octo Decadas Novo Testamento Convenientes <<<     >>> in Psalmum LXXII
monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33 > 22 > 92 > 12 > 16 > 120 > 10 > 21 > 116 > sectio > 4 > HONORIUS ET THEODOSIUS XLIII. > 71